Latin
Book 2, Chapter 2
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter aulem et Judas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis. Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddi ■dit hæreditatem omnibus, et reguum, et sacerdotium, et sanctificationem, Sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. Eripuit enim nos de magnit periculis, et locum purgavit. De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione et de arce dedicatione. Sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et fitium ejus, Eupatorem: Et de illuminationibus, quæ de coelo factæ sunt [Al. lac. sunt\ ad eos, qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,