# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.2.5

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.5

Similiter aulem et Judas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis. Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddi ■ dit hæreditatem omnibus, et reguum, et sacerdotium, et sanctificationem, Sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. Eripuit enim nos de magnit periculis, et locum purgavit. De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione et de arce dedicatione. Sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et fitium ejus, Eupatorem: Et de illuminationibus, quæ de coelo factæ sunt [Al. lac. sunt\ ad eos, qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
