# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.2.6

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.6

Et famosissimum in toto orbe templum rccuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate, propitio facto illis. Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris compre-• Aensa tentavimus noa uno volumine breviare. Considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, Curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. Sicut hi, qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati purere propter multorum grutiam, Iibenter laborem sustinemus. Veritatem quidem de singulis aucto: ibus concedentes, ipsi nutem secundum datam formam brevitati studentes. Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita æstimandum eat et in nobis. Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori. Brevitatem vero dictionis arctari, et exsecutiones rtrum vitare, brevianti concedendum est. Hinc ergo narrationem incipiemus: de Præfatione tantum disisse sufficiat: stultum etenim est ante histonom efflucre, in ipta autem historia succingi.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
