Latin
Book 2, Chapter 3
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, Fiebat, ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: Ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suit præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. Simon autem de tribu Benjamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cælesyriæ, et Phænici. : Et nuntiavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse. qum noM pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.