Latin
Book 2, Chapter 3
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
Universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur. Erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis, in agone constituti exspectatio. Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita tibi hit, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium praesens. Sed tpiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ottensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur.