# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.4.6

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 2, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.4.6

Et magnifice ab Jasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus, ct laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit. Et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunia. regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, et semetipsum retorsit summum tacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habena diqnum sacerdotio: animo. vero crudctis tyranni, et feræ belluæ iram gerens. Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expu/sus est regionem. Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de, pecuniis vero regi promissis nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus: (Nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat) quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. Et cum hæc agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati. Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. Ritus autem Mene/aus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam rasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. Quod cum certissime cognovisset Onias, argucbat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochia' secus Daphnen. Unde Menelaus accedens ad Andronicum, regabut, ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, ct datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ri suspeclus) suasisset de asylo procedere, statim cum peremit, non veritus justitiam.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
