Latin
Book 2, Chapter 4
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoqne nationes indignabantur, et moleste ferebant de lIt're tanti viri injusta. Sed regressum regem de Ciliciæ locis, adierunt Judæl apud Antiochiam, simul et Græci, conquercules de iniqua noce Oniæ. Contristatus itaque animo Antiochus propter Onirnt, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordutus defuncti sobrietatem et modestiam. Acccusisque animis, Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam. Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissi. Menelai consitio, et divulgata fama, congregala est multitudo adversum Lysimachum, multo jam auro exportato. Turbis autem insurgentibus, et animi. ira repletis, Lysimachus annati. fere tribns millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, ætate pnritcr, et dementia provecto. Sed, ut intellexerunt conatum Lyslmachi, alii tapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium inter fecerunt. De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari, Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negolium detulerunt missi tres t'id a senioribus. Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, ei deduxit a sententia: Et Menelaum quidem universæ malitia reum criniinibus absolvit: miseros autem, qui, etiamsi apud Seythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnarit. Cito ergo injustam pænam dederunt, qui pro ciuitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi exstiterunt. Menelaus autem, propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam, permanebat in poteitate, cresceus in malitia ad insidias civium.