Latin
Book 2, Chapter 6
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos, ut se transferrent a patriis et Dei legibus. Contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii: et in Garizim, pro ut erant hi, qui locum inhabitabant, Jovis hospitalia. Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio: Nam templum luxuria, et comessationibus gentium erat plenum, et acortanlium cum meretricibus: tacralisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat. Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. Neque autem sabba'a custodiebantur, neque dirs solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum ac esse quisquam [Al. quisque ]confitebatur. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad tacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. Decretum autem exiit in proximat gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent: Eos autem, qui noent transire ad institula gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. Duæ enim mulieres delatæ sunt natus tuos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sit imel auxilium ferre.