Latin
Book 2, Chapter 6
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim multo tempore non sinere percatoribus et sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii eat indicium. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum Judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: Ita et in nobis statuit, in peccatis nostris in finem dcvolutis, ita demum in nos vindicet. Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum luum non derelinquit. Sed hæc nubis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam autem veniendum est ad narrationem. Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem litam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. Intuens autem, quemad modem oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. ili autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam iri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci et licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus: