# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.6.5

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.6.5

Non enim ætatis nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, crbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transitae ad vitam alienigenarum: Et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoe maculam, atque exsecrationem meæ senectuti conquiram. Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo: Adolescentibus autem exemptum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte -per jungar. Ilis dictis confestim ad supplicium trahebatur.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
