Latin
2.7.1 to 2.7.5
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.7.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos. Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quceris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges prwvaricari. Iratus itaque rex jussit sartagines, et ollas æneas succendi: quibus statim succensis, Jussit ei, qui prior fuerat loculus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas qnoque manus et pedes ei prcescindi, cæteri. ejus fratribus et matre inspicientibus. Et, eum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, cæteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, Dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. Mortuo itaque illo primo, hoc modo sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur. At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit: Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem, scelestissime, in prasenti vita nos perdis: sed Rx mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectionem suscitubit.