Latin
Book 2, Chapter 7
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum, Dixit: Potestatem inter homines habens, cum sia corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: Tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit. Post hunc ducebant septum, it is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: