# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.7.8-11

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, 2.7.8 to 2.7.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.7.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.7.8

Tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. Supra modum autem mater mirabilis, et honorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deum habebat: Singulos illorum hortabatur voce patria fortiter repleta sapientia: et femineæ cogitationi masculinum animum inserens: Dixit ad eas: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego fpirilum et animam donari vobis, et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: Sed enim mundi Creator, qui formavit Itominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat, se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
