Latin
Book 2, Chapter 8
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.8.8
Unproofread scanNot analysed yet
His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus, et patria muri parati. Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonatham, subjectis unicuique millenis et quingentenis. Ad hoc etiam ab Esdra lecto iItis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam, fugere compulerunt. Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt. Sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes. Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ' initium stillans in eoa. Post sabbatum vero debilibus, et orphanis viduis diviserunt spolia: et residtta ipsi cum suis habuere. His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabat, ut in finem servis suis reconciliaretur. Et ex his; qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures pra'das diviserunt æquam portionem debilibus, pupillis, et viduis: red et senioribus facientes.