# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.9.6

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 2, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.9.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.9.6

Ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus efjluerent, odore etium illius et fetore exercitus gravaretur. Et qui paulo ante sidera coeli contingere se arbitrabatur, eum nemo potcral propter intolerantiamfetoris portare. Hinc igitur cæpis ex gravi superbia deductus, ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. Et cum nec ipse jam fetorem situm ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Dco sentire. Orabat autem hic scelestus Domiuum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et civitatem, ad quamfestinans veniebat, ut eam ad solum deduceret, ac sepulcrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere. Et I Al. lac. Et I Judæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
