Latin
Book 2, Chapter 9
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Templum etiam sanctum, quod prius exspoliaverat, optimis donis ornaturum, et suncta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suispræstiturum. Super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potesta. tem. Sed non cessantibus doloribus (superveneral enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continenlem: Optimis civibus Judæis plurimam salutem, ct bene valere, et esse felices, rex et princeps Antiochus. Si benc valetis, et filii vestri, et ex sententia volis cuncta sunt, maximas agimus gratias. Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne, reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: Non desperans memetipsum, scd spem mutlam habens effugiendi infirmitatem. Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet I Al. suscipiet] principatum: Ut si quid contrarium acciderat, aut difficile nuntiiretur, scienteshi, qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum com. mendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. Oro itaque vos, et pero memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. Igitur homicida, et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaveral, peregre in montibus miserabili obitu vita functus eat. Transferebat autem corpus Philippus collac'aneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in,Egyptum abiit.