# Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum 2.1-13

Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum, 2.1 to 2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-36-liber-actuum-apostolorum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-36-liber-actuum-apostolorum/2.1

[ Cap. II. ] Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. Facta autem bac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui liabitant Mesopotamiam, Judxam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, iEgyptum, et partes Libyae, quæ est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. Stupebant autcm omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quiduarn vult hoc esse? Alii autem irridentes dicebant: quia musto pleni sunt isti. Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui liabiiatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora tertia: sed hoc est, quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus), effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ: et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem supra servos meos, et super ancillas mens, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp536/tmp536/tmp536.tmp536.opp-lat1.xml.
