# Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum 3

Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum, Juxta Exemplar Vaticanum summa fide editus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-36-liber-actuum-apostolorum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-36-liber-actuum-apostolorum/3

[Cap. III.] Petrus autem et Joannes ascendebant in templum, ad boram orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidis<et Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est milii: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazaræni surge, et ambula. Et apprehensa mana ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantae. Et exsiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Et vidit omnis populuseum ambulantem, et laudanlem Deum. Cognoscebant autem illum, quod ipse crat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti su stapore et exstasi, in eo qnod contigerat illi. Cum teneret autem Petrum, ct Joannem, cucurrit omnis populns ad eos, ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Dens Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum no. strorum, glorificavit Filium snum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pili, judicante illo dimitti. Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari volris: auctorem vero vitæ Interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Et in lide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, con • firmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deusautem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevil. Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: ut Cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit cum, qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, quem oportet quidem coelin suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum sumnum a sæculo prophetarum. Moyses quidem dixit: Quoniam Propbetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de (ratribns vestris, tamquam meipsum audictis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. Erit autem: omnis anima quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies isios. Vos c-tis filii prophetarum, et tesamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terrae. Vobis primum Dens suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vo bis: ut convertat se unusquisque a nequitla sua.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp536/tmp536/tmp536.tmp536.opp-lat1.xml.
