Latin
Præfatio Libri Sequentis, Qui Comes Appellatur
Jerome, Epistola Ad Constantinum [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Incipiens itaque a Nativitate Christi, quod est VIII kalendas Januarias, in Vigiliis ad Nonam per ordinem, qucin assidue in Ecclesia didiceram, lectiones utriusque Testamenti simplicibus ministravi. Porro editionem illam quam ex Hebraicis voluminibus in Latinum translatam esse constat, in hunc quippe mOdum, quae vel cujusque prophetiae lectio præsenti festivitati congruat, quid apostoli doceant, vel ad eumdem titulum quid Evangelii annuntiet auctoritas, dudum vertente jam anno per omnes dies festos Ecclesiæ opportune censui omnia secundum tempus esse legenda. Sed nonnulla alia ædificationis causa multa illic aggregata sunt, atque suis appellationibus inserta, id est, in capite quadragesimae de abslinentia escarum et sobrietate; hem in Quadragesima do pænitentia, de pudicitia, de remissione inimicitiarum, vei alia multa. Hæc enim omnia ad multorum equidem utilitatem petitionibus tuis obediens scribere curavi, venerabilis mihi et amantissime frater.