# Epistulae EP1.1-3

Jerome, Epistulae, EP1.1 to EP1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/epistulae/EP1.1

[1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo. [2.1] Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super onerariam navem rudis vector inponor et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragori. nunc mihi evanescentibus terris "caelum undique et undique pontus" [Verg. Aen. 3.193], nunc unda tenebris inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. [2.2] hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris. [3.1] Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero -- nam id crimen maritus inpegerat -- poenali carceris horrore circumdedit. [3.2] neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. [3.3] at vero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis: 'tu,' inquit, testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. [3.4] at tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis victurus occiditur.'

---

Jerome, Epistulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/epistulae.html.
