# Epistulae EP3.1-2

Jerome, Epistulae, EP3.1 to EP3.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/epistulae/EP3.1

[1.1] Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, "quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt" [1 Cor. 2:9], licet ex sacrorum magisterio voluminum ante cognoverim, tamen in causa propria nunc probavi, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, monachorum invisere choros et caelestem in terris circuire familiam. [1.2] o si mihi nunc dominus Iesus Christus vel Philippi ad eunuchum vel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando vel sapuit, inpressis figerem labiis! verum quia non mereor et invalidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant. [2.1] Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei novitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam voto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et voluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat. [2.2] fateor et in hoc meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum videbatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicaverat. tandem plenum veritatis pondus erupit; Rufinum enim Nitriae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat. [2.3] hic vero tota credulitatis frena laxavi et tunc vere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis vires quadam conpede praepedissent, nec mediae fervor aestatis nec navigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti valuisset obsistere. credas mihi velim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arva desiderant, non sic curvo adsidens litori anxia filium mater expectat.

---

Jerome, Epistulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/epistulae.html.
