# Epistulae EP3.3-4

Jerome, Epistulae, EP3.3 to EP3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/epistulae/EP3.3

[3.1] Postquam me a tuo latere subitus turbo convolvit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit avulsio, "tunc mihi caeruleus supra caput adstitit imber" [Verg. Aen. 3.194], tunc "maria undique et undique caelum" [Verg. Aen. 5.9]. tandem in incerto perigrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae vel Cappadociae iter et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. [3.2] nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam servitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. verum quia de dormientibus contristari apostoli voce prohibemur [cf. 1 Thess. 4:12] et nimia vis maeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognovisti, pariter gaudeamus. [4.1] Bonosus tuus, immo meus et, ut verius dicam, noster, scalam praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic veritati tam Graeco quam Romano stilo mendaciis ficta miracula. [4.2] ecce puer honestis saeculo nobiscum artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales, contempta matre, sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago circumsonante navifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum, nullus monachorum, ne parvulus quidem quem nosti Onesimus, quo velut fratre minusculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri comes. [4.3] solus ibi, immo iam Christo comitante non solus, videt gloriam dei, quam apostoli nisi in deserto non viderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere domini aquam vitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere; tunc poteris laudare victoriam, cum laborem proeliantis agnoveris. [4.4] totam circa insulam fremit insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra gramine viret; nullis vernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi quendam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de apostolo armatus nunc deum audit, cum divina relegit, nunc cum deo loquitur, cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid videt, dum in insula commoratur.

---

Jerome, Epistulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/epistulae.html.
