Latin
EP3.5 to EP3.6
Jerome, Epistulae EP3.5-6
Not analysed yet
[5. 1] Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi responsum est non in solo pane vivere hominem. opes forsitan gloriamque proponet, sed dicetur illi: "qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam et temptationes" [1 Tim. 6:9], et: "mihi gloriatio omnis in Christo est" [Gal. 6:14]. fessa ieiuniis membra morbo gravante concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: "quando infirmor, tunc fortior sum" [2 Cor. 12:10], et: "virtus in infirmitate perficitur" [2 Cor. 12:9]. minabitur mortem, sed audiet: "cupio dissolvi et esse cum Christo" [Phil. 1:23]. ignita iacula vibrabit, sed excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur Christus. [5. 2] gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te possit rogare. scis ipse --tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum prophetam in profundo vides --ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus foverint baiulorum et, cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. memento, quaeso, istum bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae: "qui docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno caelorum; <qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum>" [Matth. 5:19]. [5. 3] fruatur ille virtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur <mihi> --"multae sunt mansiones apud patrem" [Ioh. 14:2] et "stella ab stella differt in claritate" [1 Cor. 15:41] --,mihi concede ut inter sanctorum calcanea possim levare caput; [ut] cum ego voluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur. [6] Plura fortasse, quam epistulae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, vera numquam fuit.