# Epistulae EP4

Jerome, Epistulae, EP4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/epistulae/EP4

[1.1] Quantus beatitudinis tuae rumor diversa populorum ora conpleverit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare quam nosse. ut enim apostolus ait: "quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium" [1 Tim. 5:24], ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur facere ille, qui non amat. [1.2] praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti: Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et voto te salutaverim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam ut dominus foederare dignetur, precor. [2.1] Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Hierosolymam venisse narratur, individua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graveris. noli nos ex eius aestimare virtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia; ego cinis et vilissimi pars luti et iam favilla, dum vegetor, satis habeo si splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. [2.2] ille modo lavit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem. sed tamen quia "dominus solvit conpeditos" [Ps. 145.7] et super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro scelerum iacenti dicat: 'Hieronyme, veni foras'. sanctus presbyter Evagrius plurimum te salutat; et Martianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego videre desiderans catena languoris innector.

---

Jerome, Epistulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/epistulae.html.
