Latin
EP7.1 to EP7.2
Jerome, Epistulae EP7.1-2
Not analysed yet
[1. 1] Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit. quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem. [1. 2] nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam. [2. 1] Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi vultus notae manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic estis. credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. [2. 2] quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam parvam epistulam miseretis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. [2. 3] quid igitur? arbitrer baiulum festinasse? quamvis longae epistulae una nox sufficit. an vos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut vos piguerit aut ego non meruerim. e quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci.