Latin
EP7.5 to EP7.6
Jerome, Epistulae EP7.5-6
Not analysed yet
[5] In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone proverbium dignum operculum. Lupicinus sacerdos --secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius [1299 Marx] :"similem habent labra lactucam asino cardus comedente" --,videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat, et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur. [6. 1] Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur adventum. [6. 2] o beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis, tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est. [6. 3] et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? vocem pectori negare non valeo. epistulae brevitas conpellit tacere, desiderium vestri cogit loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.