# Epistulae EP8

Jerome, Epistulae, EP8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/epistulae/EP8

Turpilius comicus tractans de vicissitudine litterarum: 'sola', inquit, 'res est, quae homines absentes praesentes faciat' [Turpil. inc. fab. fr. 1 Ribbeck]. nec falsum dedit, quamquam in re non vera, sententiam. quid enim est, ut ita dicam, tam praesens inter absentes, quam per epistulas et adloqui et audire quos diligas? nam et rudes illi Italiae homines, quos cascos Ennius appellat [Enn. Ann. 24 Vahlen], qui sibi, ut in Rhetoricis Cicero ait, victu fero vitam requirebant, ante chartae et membranarum usum aut in dedolatis ex ligno codicellis aut in corticibus arborum mutua epistularum adloquia missitabant; unde et portitores earum tabellarios et scriptores a libris arborum librarios vocavere. quanto igitur nos expolito iam artibus mundo id non debemus omittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et qui humanitatem quodammodo nesciebant! ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum sibi aequalitate germano litterario me provocavit officio. tu modo a nobis abiens recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter Laelius vetat [cf. Cic. Lael. 76]; nisi forte ita tibi exosus est oriens, ut litteras quoque tuas huc venire formides. expergiscere, expergiscere, evigila de somno, praesta unam chartae scedulam caritati inter delicias patriae et communis, quam habuimus, perigrinationis aliquando suspiria. si amas, rescribe; si irasceris, iratus licet scribe. magnum et hoc desiderii habebo solamen, si amici litteras vel indignantis accipiam.

---

Jerome, Epistulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/epistulae.html.
