# Homiliae XIV In Ezechielem 1.877.28-45

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.877.28 to 1.877.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.877.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.877.28

Et ad fioc mirabiliter addidit, dicens: In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius quam non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, adulteri et non filii estis. Sed sit forsitan aliquis, qui ipso nomine irae offensus criminetur eam in Deo. Cui respondebimus, non tam iram esse iram Dei quam necessariam dispensationem. Audi quod sit opus irae Dei: ut arguat, ut corrigat, ut emendet: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Qui haec loquitur, scit furorem Dei non esse inutilem ad sanitatem: sed ad hoc adhiberi, ut curet aegrotantes, ut emendet eos qui sermonem ejus audire contempserunt. Idcirco nec deprecatur ne talibus remediis emendetur, ne cum poenali medela recipiat pristinam sanitatem; quasi si servus jam inter flagella positus, dominum procetur, repromittens ei se imperata facturum, et dicat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in ira tua corripias me. Omnia quae Dei sunt, bona sunt, et meremur corripi. Ausculta qui dicat: Arguam eos in auditu angustias eorum. Ideo audivimus ea quae de tribulatione sunt, ut emendemur, In maledictis quoque Levitici scriptum est: Si post ista non obedierint, neque conversi fuerint ad me, apponant eis plagas septem super peccata eorum. Si autem post haec conversi non fuerint, emendabo eos. Omnia Dei quae videntur amara esse, in eruditionem et remedia proficiunt. Medicus est Deus, pater est Deus, dominus est non asper, sed lenis est dominus. Si veneris ad cos qui puniti sunt secundum eloquia Scripturarum, compone Scripturas Scripturis, ut et te Apostolus docet, et videbis ibi dulcissima esse, ubi amarissima existimantur. Scriptura est in propheta: Non vindicat bis in idipsum in judicio.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
