Latin
1.881.77 to 1.881.95
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.881.77-95
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeant mihi haeretici qui nativitatem illius ut phantasma eludunt: quare Christus filius hominis appellatur? Ego affirmo filium hominis eum fuisse. Nam qui passiones assumpsit humanas, necesse est ut ante passionem susceperit nativitatem. Neque enim potuit humane affectus, verba, consuetudines, crucem, mortem recipere, si non reciperet humanitatis exordium. Et consequens erat nativitatem ejus auferentes, auferre etiam passionem, et simpliciter dicere, non est crucifixus Jesus. Nunc vero crucem confiteris, et non erubescis Judaeis scandalum praedicans crucifixum, et gentibus stultitiam; et minus scandalum passione vel morte, erubescis nativitatem ejus confiteri. Nimirum minus scandali est Jesum natum fuisse, quam mortuum, aut si scandalum Christiana fides non veretur, cur times dicere minora, qui majora ausus es confiteri? Praesertim cum nativitas illius non ex semine viri et mulieris somno convenientis esse credatur, sed juxta prophetae eloquium dicentis: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc quod dicitur Emmanuel, non unum nomen sonat, sed rem significat. Adveniente quippe Jesu dicimus, nobiscum Dominus. Non frustra ergo in tricesimo anno prophetat Ezechiel. Nam et nomen ejus figura Christi est. Interpretatur quippe Ezechiel imperium Dei; imperium autem Dei nullus est, nisi Christus Jesus. Filius quoque Buzi scribitur, quod interpretatur contemptus. Si venias ad haereticos, et audias eos spernentes et pro nihilo ducentes Creatorem, et insuper etiam criminantes, videbis juxta illos contemptissimi Creatoris Filium Dominum nostrum Jesum Christum. Quod si quis reluctatur, et non vult quae exposuimus, quasi prophetiam recipere, quaeram ab eo cur scriptum est in tricesimo anno vitae Ezechielis apertos fuisse coelos, et vidisse eum eas visiones quae in libro ejus continentur. Quid mihi prodest annorum numerus, nisi hoc, ut discam tricesimo anno et Salvatori et prophetae coelos fuisse reseratos, et spiritalibus spiritalia comparans, cognoscam universa quae scripta sunt, ejusdem esse Dei sermones?