# Homiliae XIV In Ezechielem 1.887.1-15

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.887.1 to 1.887.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.887.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.887.1

Et ego eram in medio captivitatis. Videtur mihi ironi… dictum: Et ego eram in medio captivitatis. Et ego: quasi si dicat juxta historiam quidem propheta, et ego qui non tenebar in peccatis populi, eram in medio captivitatis: juxta allegoriam autem Christus, et ego veni in locum captivitatis, veni ad eos fines, ubi servi, ubi captivi detinebantur. Habes istiusmodi Salvatoris nostri voces in prophetis, indignantis quia non faciamus homines digna dispensatione ejus, et maxime nos qui in eum putamur credere. Dicit quippe ad Patrem suum: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Invenio quoque et aliam istius— modi vocem, quae ex Salvatoris nostri persona dicitur per prophetam quaerentem animas plenas justitiae, plenas sensuum divinorum, plenas sanctorum fructuum, et quaerentes veritatis veros botros, sed invenientem plurimos peccatores et inferaces bonorum, et idcirco dicentem: Heu mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, ad quam non supersit botrus ad manducandum primitiva. Heu mihi. Quod dicitur heu mihi, non est primogeniti totius creature, non est divinitatis vox, sed humanae animae quam suscepit. unde infert: Heu mihi, anima mea, qnia periit revertetis a ferra, et qui corrigat inter homines non test. Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Haec idcirco memorata sunt, quia ah prophetes: Et ego erum ht medio captivitatis juxta flumen Chobar, quod interpretatur gravitudo. Gravis autem est hujus saeculi fluvius, sicut et alibi sacrate dicitur. Et juxta simplices quoque historiam explicat: juxta eos vero qui spiritaliter Scripturas audiunt, de anima significat, quae in vitae istius inciderit turbines. Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus dum recordaremur Sion, in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum Ita sunt flumina Babylonis, juxta quae sedentes ei reminiscentes patriae coelestis, lugent atque deplorant, ubi suspendunt organa sua, in salicibus legis et mysteriorum Dei.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
