# Homiliae XIV In Ezechielem 1.887.16-35

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.887.16 to 1.887.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.887.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.887.16

Seriptum est in quodam libro, quia salignam omnes credentes accipiant coronam. Et in Isaia dicitur: Orietur quasi in medio aquae fenum, et salix super aquam fluentem. Et in solemnitate Dei, quando tabernacula ejus componuntur, salignos ramos in tabernaculorum fixione constituunt. Secus fluvium Chobar. Secus flumen istud gravissimum saeculi. Et aperti sunt coeli. Clausi erant coeli, et ad adventum Christi aperti sunt, ut reseratis illis veniret super eum Spiritus sanctus in specie columbae. Neque enim poterat ad nos commeare nisi primum ad suae naturae consortem descendisset. Ascendit Jesus in altum, captivam duxit captivitatem, accepit dona in hominibus. Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos ut imploret omnia. Et ipse dedit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros in perfectionem sanctorum. Aperti sunt coeli. Non sufficit unum coelum aperiri: aperiuntur plurimi, ut descendam non ab uno, sed ab omnibus coelis angeli ad eos qui salvandi sunt. Angeli qui ascendebant et descendebant super Filium hominis, et accesserunt ad eum, et ministrabant ei. Descenderunt autem angeli, quia prior descenderat Christus metuentes descendere priusquam Dominus virtutum omnium rerumque praeciperet. Quando autem viderunt principem militiae coelestia in terrestribus locis commorari, tunc per apertam viam ingressi sunt sequentes dominum suum, et parentes voluntati ejus qui distribuit eos custodes credentium nomini suo. Tu heri sub daemonio eras, hodie sub angelo. Nolite, inquit Dominus, contemnere unum de minimis istis qui sunt in Ecclesia. Amen enim dico vobis, quia angeli eorum per omnia vident faciem Patris qui est in coelis. Obsequuntur saluti tuae angeli, concessi sunt ad ministerium Filii Dei, et dicunt inter se: si ille descendii, et descendit in corpus, si mortali indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est, quid nos quiescimus?

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
