# Homiliae XIV In Ezechielem 1.890.18-47

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.890.18 to 1.890.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.18

Factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem in terra Chaldaeorum. Chaldaei de coelestibus disputant: Chaldaei nativitates hominum ratiocinantur. In terra Chaldaeorum. Quasi si dicat, eorum qui asserunt fatum, eorum qui causas universitatis astrorum circuitu vindicant. Iste ergo nunc error, et ista mentis perversitas figuraliter in Chaldaeorum terra significatur. In terra Chaldaeorum secus flumen Chobar. Et facta est illic super me manus Domini. Et sermo Domini factus est ad prophetam, et manus ut et factis ornaretur et verbis. Et vidi visiones. Aliqua perstringam, et licet pro angustia temporis ea quae dixi, possint sufficere, tamen etiam de toto corpore visionis summa quaeque libabo. Et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone. Diligenter considera rerum numerum quae dicuntur: spiritus surgens sive auferens veniebat ab Aquilone, ecce una res. Et nubes magna erat in eo, ecce duae. Et splendor in circuitu ejus, ecce tres. Et ignis refulgens, ecce quatuor. Et in medio ejus sicut visio electri in medio ignis, ecce quinque. Et lumen in eo, ecce sex. Post haec similitudo quatuor animalium, et visio eorum, et norratio visionis, ecce septem. Et in medio animalium quasi carbones ignis, ecce octo. Quis potest ista minutatim exponere? Quis ita est capax spiritus Dei, ut haec sacramenta dilucidet? Oportebat accusatores Creatoris et Dei prophetarum primum intelligere quae dicuntur a prophetis, et postea criminari. Qui enim vere accusat, ea debet accusare quae novit. Si vero haeretici ne prope quidem sunt intellectui divino, quomodo rationabiliter accusant quod eos nescire convincimus? Discant quis in hac visione sit sensus. Primum apparet spiritus auferens. Secundo nubes magna in spiritu auferente. Tertio splendor In circuitu spiritus auferentis. Quarto ignis refulgens. Quinto in medio ejus sicut visio electri, haud dubium quin in medio ignis.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
