# Homiliae XIV In Ezechielem 1.890.48-62

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.890.48 to 1.890.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.48

Sexto splendor in eodem electro. Confiteor libenter a sapiente et fideli viro dictam sententiam, quam saepe suscipio; de Deo et vere dicere periculum est. Neque enim ea tantum periculosa sunt quae falsa de eo dicuntur: sed etiam quae vera sunt, et non opportune proferuntur, dicenti periculum generant. Margarita vera est, sed si perverse, discrimen ejus est quod dicit pedibus eorum. Et ut juxta nos aliquod ponamus exemplum, collectiones istae non solum in AElia, non tantum Romae, non in Alexandria, sed in omni semel orbe similitudinem referunt sagenae, quae ex omni genere piscium capit. Non possunt universa bona esse quae incidunt in eam. Ait quippe Salvator: Cum extraxerint, et secus littus sederint, eligent bona quidem in vasa sua, mala vero foras projicient. Oportet ergo in sagena totius Ecclesiae esse et bona et mala. Si jam universa munda sunt, quid derelinquimus in judicio Dei? Et juxta aliam parabolam, et frumentum et paleae in area continentur, cum frumentum tantum in Christi horrea congregandum sit, et discernantur paleae ab eo, cujus ventilabrum in manu ejus, et mundabit aream suam, et congregabit frumentum in horreum, paleas vero consumet igne inexstinguibili. Neque enim assero aream totum esse mundum, sed aream intelligo esse caetum pepuli Christiani. Quomodo unaquaeque area circumscribitur, et est plena frumento vel paleis, nec totum frumentum est, nec totum rursum palea: sic in Ecclesiis terrestribus alius est frumentum, alius est palea. Verum ibi non sua causa, nec per voluntatem paleae sunt: neque enim ex proprio arbitrio frumentum est: hic vero in tua potestate postium est, ut sis palea vel frumentum. Haec nos docere debent, ut si aliquando aliquis in congregationibus nostris viderit peccatorem, non scandalizetur, neque dicat: Ecce peccator in coetu sancto est.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
