# Homiliae XIV In Ezechielem 1.890.63-80

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 1.890.63 to 1.890.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.63

Si hoc licet, si hoc conceditur, quare et ego non peccem? Dum in praesenti saeculo sumus, id est in arca, et in sagena, et boni et mali in ea continentur. Quando autem venerit Christus, fiet discretio, et implebitur illud quod ab Apostolo dicitur: Omnes nes oportet assistere ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui quae gessit, sive bona, sive mala… Haec in prooemio de interpretationibus visionum aestuans animus est locutus, et ambigens quae sileat, quae proferat, quae leviter tacta dimittat, quae ex iis manifestius, quae obscurius exponenda sint, si tamen poterimus implere quod cupimus. Primum ergo videtur spiritus auferens: id quod paulo ante diximus, quia Dominus noster ignis consumens sit. etiam nunc repetimus et dicimus huic testimonio congruere. Quomodo ponitur spiritus auferens? Deus spiritus est, et spiritus auferens cernitur. Quid a me aufert, et ab anima mea, ut merito auferens praedicetur? Utique mala: et tunc sentio bonitatem ejus, sit a me pessima quaeque sustulerit. Neque vero putandum est finem esse beatitudinis, si a malis liberemur; initium felicitatis est carere peccato. Et in Jeremia scribitur (omnia quippe quae in prophetis scripta sunt, elementissimo Deo vindico): Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te super gentes et regna eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare. Benignus est Deus dans sermones ad eradicandum. Verum quid est quod eradicari debeat, et subverti? Si qua plantatio in animo mala est, si qua secta nequam, hanc eradicat, hanc subvenit sermo propheticus. Utinam autem contingat, ut mihi talis sermo donetur, qui eradicet haereticorum semina, et doctrinam ex Zabuli fonte manantem, qui de ejus anima qui nunc primum Ecclesiam ingreditur, idololatriae auferat plantatio. nem. Dedi sermones meos in os tuum.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
