# Homiliae XIV In Ezechielem 1.896

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.896
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.896

Quocumque spiritus ibat, ibant et animalia. Hac ipsa animalia habent similitudinem super se hominis, cum sint quatuor facierum. Nec dictum est in principio, quia facierum quatuor sint, sed quia inter quatuor facies eminet et principatum tenet facies humana, describitur et quae dicitur facies humana, et facies leonis a dextris quatuor partium, et facies vituli a sinistris quatuor, et facies aquilae a quatuor partibus. Videamus ergo (5) an tripartitam animam significet de qua etiam aliorum opinionibus disputandum est, ut animae tripartitae alia quarta fortitudo praesideat. Quae est tripartitio animae? Per hominem rationale ejus indicatur, per leonem iracundia, per vitulum concupiscentia. Spiritus vero qui praesidet ad auxiliandum, non est a dextris, ut homo, vel leo; non est a sinistris, ut vitulus, sed super omnes tres facies consistit. Aquila quippe in alio loco nuncupatur, ut per aquilam spiritum praesidentem animae significet. Spiritum autem hominis dico qui in eo est. Atque ita omnia ducuntur nutu Dei, coelestia, terrestria et inferna, et ea quae super coelis sunt, et efficimur nos omnes cherubim, quae sub pedibus Dei sunt, quibus conjunctae sunt rotae, et subsequitur ea. Non sub rota, neque sub saeculi ditione rebusque versamur, cum jam per passionem Christi sumus a mundi negotiis liberati. Et rota in medio rotae. Si consideres quomodo per contrarios eventus solvatur universitas rerum, sive in his qui putantur errare, sive in his qui ab errore dicuntur alieni, videbis quomodo rota in medio rotae sit. Haec autem regit omnia, et quocunque vult torquet totius universitatis Deus, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
