# Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.34-42

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 10.1.34 to 10.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.34

Quid autem est hoc aliud nisi poenam infamiae sustinere? Dum ergo adhuc licet nobis, debemus minorationem nostram patienter ferre, ut cum hic tristitiam fortiter sustinuerimus, in futuro saeculo moveamus, ut ita dicam, viscera misericordiae Dei, et benignitatem ejus, ut nos revocet in pristinum statum de ignominia et confusione; quomodo econtrario impossibile est lapidei cordis aliquem et penitus non sentientem delictum suum, et ante vultum Dei omnipotentis superbientem, misericordiam consequi. Videmus enim quosdam bonos quidem libenter de se latam ferre sententiam, et ob salutem suam Dei justificare judicium; malos vero blasphemare adversus providentiam Dei, et dicere: Non sum digne adjudicatus huic infamiae, injuste ista perpetior. Si justificamus Providentiam, solvimus nostram infamiam. Si vero non recipimus judicia Dei, multiplicamus infamiam. Quomodo autem infamiam, sic et supplicia, sic et caetera. Quae sunt enim huic, accidere consueverunt his qui a Deo pro delictis propriis condemnati sunt.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
