Latin
10.972.1 to 10.972.18
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 10.972.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et tu confundere, et accipe ignominiam tuam in eo quod justificasti sorores tuas. Plus meremur ignominiam, quando talia facimus quibus peccatores alii justificentur: ut comparatione delictorum meorum, malorum scelera antiquitus condemnata misericordia liberet, eo quod ego subsequens pejora commiserim. Dicitur ergo ad peccatricem Jerusalem: Accipe ignominiam tuam in eo quod justificasti sorores tuas. Deinde si quis complevit hoc quod scriptum est: Confundere; si quis prosecutus est sententiam Dei sequentem: Accipe ignominiam tuam in eo quod justificasti sorores tuas; videat etiam gratiam, quomodo pro confusione vicissitudo clementiae restituatur, quia non contempserit judicium Dei, sed cum omni humilitate susceperit quod de se fuerat judicatum. Quid ergo repromittitur? Avertam aversiones eorum aversione Sodomorum et sororum ejus, in eo quod justificasti sorores tuas Sodomam et Samariam. Sodomam minorem et Samariam seniorem, ut in praeteritis diximus: Avertam aversionem eorum, id est, trium quarum averterat aversionem ad meliora convertit: primo Sodomorum, deinde Samariae, tertio vero Jerusalem. Cum autem, ait, avertero aversionem Sodomorum, et Samariae, et Jerusalem, tunc in antiquum restituentur, primum Sodoma, cujus priores avertit aversiones; secundo Samaria, quam secundo converterit; tertio Jerusalem, cui tertiae aversiones tribuuntur. Igitur sanitates peccantibus in aversione Sodomorum et filiarum ejus, in aversione ipsius Jerusalem, et tribuuntur his qui magis amantur a Deo, tardius. Sodoma quippe justificata ab Jerusalem, prima consequitur misericordiam, id est gentiles. Samaria vero hoc est, haeretici, in secundo loco accipiunt sanitatem. Tertio vero quasi indigni velocioris medelae in pristinum statum restituuntur qui fuerunt de Jerusalem. Ante ergo gentiles, ante haeretici clementiam consequentur, quam nos, si tamen fuerimus impii, si et nos peccata depresserint. Quanto enim propiores fuerimus Deo, et ad beatitudinem viciniores, tanto cum peccaverimus longius fiemus ab ea, proximi terribilium maximarumque poenarum.