# Homiliae XIV In Ezechielem 10.972.19-42

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 10.972.19 to 10.972.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.972.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.972.19

Justum est quippe judicium Dei, et potentes potenter tormenta patiuntur. Qui autem minimus est, meretur citius misericordiam. Minima est Sodoma, et post eam in comparatione Jerusalem minima; non tamen sicut Sodoma, Samaria est; et ideo primum illarum avertit aversiones, et postea Jerusalem, dicens: Avertam et aversionem tuam. Tertio enim gradu hoc dicitur ad Jerusalem. Unum quando avertit aversionem meam, si inventus fuero Jerusalem, et peccator in medio sororum mearum. Cum audiero: Ut feras tormentum tuum. Ideo tertio loco ait: Avertam aversionem tuam; et post omnes: Ut feras tormentum tuum, et dehonesteris de omnibus quae fecisti. Est quaedam mensura peccati, quam unusquisque recipiet pro eo quod peccavit. Si habuero quinquaginta peccata, quinquaginta habeo ignominias; si centum, duplicabitur mihi poena pio factis, et pro magnitudine delictorum tribuetur mihi ignominia. Maximis peccatis magnus cruciatus adjungitur. Deus autem solus verus judex magnitudines peccatorum, et ignominiae qualitates, et peccati numerum potest pervidere. Dicitur itaque ad Jerusalem: Ut feras tormentum tuum et dehonesteris de omnibus quae fecisti in exacerbando me. Vide econtrario satisfacientem Deum, et quodammodo per haec verba testantem quod iram ipse non habeat, sed peccator sibi ad iram concitet Deum. Unde et Apostolus ait: An divitias bonitatis et mansuetudinis ejus, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducat? Juxta autem duritiam tuam ei impoenitens cor thesaurizas tibi iram. Separavit hic sermo iracundiam a Deo. Revera enim iracundia aliud quiddam a Deo est, nec ei ut insita copulatur. Unde et de peccatoribus dicitur·: Emisisti iram luam, et comedit eos. Nemo quod sibi socium est et cognatum emittere potest, verum emittitur quod aliud est ab eo qui emittit. Sic et nos peccando irritamus Deum, ut mittat iram quam ipse non habet.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
