Latin
Homily 10
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 10.974
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec, id esi post aversionem, dicitur: Sodoma soror tua, et filiae ejus restituentur sicut erant ab initio. Venio ad imagines et figuras, et video quanto tempore excruciata Sodoma restituatur in antiquum. Si autem id quod per figuram dictum est ita se habet, quid de eo fiet qui vere Sodoma fuerit? Statim post diluvium decima generatione passa est Sodoma ea quae in Genesi leguntur. Erat enim prius quasi paradisus Dei, et quasi terra AEgypti; verumtamen factum est Sodomae id quod etiam nunc vestigiis regionis ejus perspici licet. Ecce quanti jam temporum circuli transierunt: ecce tria millia annorum sunt, et Sodoma nondum est restituta; non illa Sodoma quae in signo et in aenigmate ponitur, sed illa quae in veritatis ratione perspicitur. Aiunt Hebraei Sodomam in eumdem statum restituendam in quo et antea constitit, ut rursum paradiso Dei et terrae AEgypti comparetur. Si hoc se sic habet, et sive futurum est, sive non: quaerentur enim istiusmodi res apud eos qui doctissimi sunt; ut autem fiat quod dicitur, complebuntur mihi annorum tria millia, et tunc restituetur excruciata tribus millibus annorum Sodoma, id est anima mea: Sodoma, meis poena peccatis. Grande intervallum temporis inter restitutionem et ruinam positum est. Etiam si restituaris ita ut antiquitus eras, vide quanta exhaurias mala, quantis primum calamitatibus opprimaris. Hoc autem quod de Sodoma diximus, et de Samaria quoque intelligere debemus. Et ipsa quippe necdum est restituta, sed ex eo tempore quo decem tribus ejectae sunt de Judaea et de Samaria, et captivitatem sustinuit, et nomen accepit non habens accolas suos. Restituetur autem et illa sicut in principio fuit cum decem tribus fuerint reversae, ut solvatur id quod scriptum est: Captivus ductus est populus in Assyrios usque in hodiernum diem. Si autem tanto post tempore restituetur id quod praecessit in signum, quando tu restitueris, si tamen restitueris Samaritana et haeretica anima, quae simulacris et feriis non veris, ac figmentis de Jeroboam corde venientibus credidisti? Quando restitueris, o anima infelix, cum post tanta saecula restituatur exemplum tui? Si autem hoc super Sodoma et Samaria fit, quae justificatae sunt ab Jerusalem, quid dicendum est de ipsa Jerusalem quae supradictarum scelera justificavit? Et restituemini sicut ab initio fuistis. Et tu et filiae tuae restituemini sicut fuistis in principio. Scit hoc quod dicit: Sicut fuistis in principio; et Isaias dicens ·: Et constituam judices tuos ut prius et consiliarios tuos ut in exordio