# Homiliae XIV In Ezechielem 10.975.1-20

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 10.975.1 to 10.975.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.1

Et nisi esset Sodoma soror tua in auditu, in ore tuo, in diebus superbiae tuae, quemadmodum nunc opprobrium es filiarum Syrice, et omnibus quae sunt in circuitu tuo filiarum alienigenarum quae circumdant te in gyro. Impietates tuas tu porta. O clementissimum Deum satisfacientem de restitutione atque dicentem: Impietates tuas et iniquitates tuas porta! Non frustra dico: restitueris; sed cum impietates tuas et iniquitates luas exhauseris, tunc in locum pristinum restitueris. Quomodo vulnera quae in corpore sunt, saepe parvo tempore accidunt, medelae vero vulnerum cum tormentis adhibentur ingentibus non juxta aequalitatem temporis quo illatae sunt, sed juxta rationem curationis; verbi gratia, in puncto horae fractura manus et pedis contritio accidit, hoc quod in modico factum est, mensibus fere tribus, ac longo tempore vix curatur; sic et voluptas quae nervos animae succidit, et luxuria, et semel universa peccata, cum in parvo tempore infelicem animam illexerunt, et ad vitia traxerunt, magnum postea tempus in suppliciis et cruciatibus promerentur. Propter quod hoc dicit Dominus: Et faciam in te sicut fecisti, sicut sprevisti haec praevaricando testamentum meum, et memor ero. Primum, quomodo fecisti jaciam tibi; deinde, memor ero testamenti mei quod feci tecum in diebus infantice tuae. Fecit quippe testamentum in diebus infantiae ejus. Diximus autem supra quomodo cum ea fecerit testamentum. Et suscitabo tibi testamentum in aeternum. Ego occido, et ego vivificabo, ait. Qui cum ista promittit, dolores facit, et rursum restituet. Percussit, et manus ejus sanabunt. Dicitur in Michaea: Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet ipse causam meam. Quomodo justificatur causa mea? Quando iram Domini sustinuero, qui divitias bonitatis ejus et patientiae, et longanimitatis contempsi, et juxta meam duritiam et impoenitens cor thesaurizavi mihi iram, in dic irae et revelationis justi judicii Dei.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
