# Homiliae XIV In Ezechielem 11.981.16-27

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 11.981.16 to 11.981.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/11.981.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/11.981.16

eodem modo et justus non tam aquila est, quam aquilae similis, quia ei utile est imaginem aquilae sectari. Juxta hunc intellectum, et in alio loco praeceptum accepit justus, ut sit sapiens sicut serpens, non ut fiat serpens, sed ne a veri serpentis capiatur astutia. Si autem sermo Dei Scripturas diligenter excutiens, et spiritus de quo scriptum est: Spiritus omnia scrutatur etiam alta Dei, in alicujus animam venerit, manifestissime ostendet de Scripturis et aquilam et leonem in parte mundorum animalium posita: cherubim Dei habere faciem hominis et faciem leonis a dextris quatuor partium, et faciem vituli et faciem aquilae a sinistris quatuor partium: et haec quae in cherubim videntur, id est aquila et leo, munda sunt. Nihil quippe immundum est in curru Dei. Et quomodo tu de gentibus credens mundus effectus es: Et quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris, dicitur de omnibus quae coelo pendentia ostensa sunt Petro; sic mundatus est leo et aquila quae in cherubim apparuerunt. Nec non est aliud quod in Christi adventu futurum praedicatur: novit mundum leonem, mundam et aquilam, quae nuncupatur immunda: Lupus enim et agni pascentur simul. Lupus enim qui cum ove innoxius pascitur, non est ultra observandus. Non mihi dicitur de tali lupo: Attendite ab eis qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Signanter locutus est, dicens: Intus autem sunt lupi rapaces. Sunt quippe alii non rapaces, quando lupi et agni pascentur simul, et vitulus, et laurus, et leo pariter edent. Cum autem fuerit tam diversarum inter se naturarum in fide Christi facta sociatio, leo non erit jam immundus, verum feritatis suae obliviscetur, et universa animalia quae in lege Dei dicuntur immunda, conditionis antiquae recipient puritatem, Hoc autem et ex parte jam facium est, et plenissime in secundo complebitur adventu.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
