Latin
11.981.28 to 11.981.39
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 11.981.28-39
Unproofread scanNot analysed yet
Praevenit igitur sacramentum quod ostensum est in cherubim, rei veritatem: et in tantum leonis et aquilae facies cum aliis faciebus cognatae sunt, ut majus nobis videatur vitulo, et tauro, et leone simul pascentibus, id quod apparuit in cherubim. Ab Isaia quippe nihil de his quae praedicta sunt sibi cohaerens et invicem connexum repromittitur. In cherubim vero unumquodque animal cum alio cognatum est, facies vituli faciei leonis, et vultus hominis vultui aquilae. Non igitur magnopere mireris, cum Pharao et praecedens eum Nabuchodonosor aquilae nuncupantur; justus vero pennas assumere dicatur ut aquila, et in Dei parte dives effectus aquilae sibi pennas praeparet ad volandum. Verum ut ad propositum redeam, specialiter quiddam significatur de Nabuchodonosor, quia magna et magnarum alarum, et sui extensione lon gissima, in tantum ut ausus fuerit dicere: Viribus faciam, sapientia intellectus auferam fines gentium et virtutem eorum depascar, et commovebo civi alet quae inhabitantur, et orbem terrarum universum comprehendam manu ut nidum, et quasi confracta ova auferam. Ecce ista est extensio alarum ejus. Nec hoc ci sufficit, verum unguibus plenus est, et multis plumis, et habet ductum intrandi in Libanum, ut cedri ejus summa decerpat. Quandiu hi qui commorabantur in Libano non peccaverunt, id est quandiu in Jerosolymis positi, sunt in sceleribus deprehensi, non accepit potestatem ista magna aquila ut ingrederetur in Libanum, neque assumpsit sibi electa, et cedri semen regium, et principum stirpem. Ista quippe sunt teneritudinis ejus, quae quodam tempore non fuerunt duro corde: attamen rapuit ea, quia peccaverunt in Dominum. Aquila ista grandis, totius arboris cacumina in Chanaan transtulit, quia figuraliter Babyloniorum terra maledicti Chanaan dicitur, de quo ait Noe··: Maledictus puer Chanaan, famulus erit fratribus suis. In civitate quoque negotiatorum, sive negotiatrice, sive transferentium, aut certe murata, posuit hoc quod de cedro abstulerat, et accepit sibi de semine terne, jam non de altioribus solum, sed etiam de minoribus, et de populo Judaeorum, et dedit illud in campum frondiferum, super aquam multam respiciendum constituit illud, et exortum est, et factum est in vilem firmam.