# Homiliae XIV In Ezechielem 11.981.40-50

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 11.981.40 to 11.981.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/11.981.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/11.981.40

Infirmatus est vere populus Dei in Babylone, et ideo neque canticum Domini cantare poterat, dicens: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Revera non poterat infirma non esse quae plantata fuerat in Babylone. Quo pacto vires pristinas reservaret quae vitis Babylonia esse coepisset? Quae quia in sancta terra fructus non fecerat, ideo translata ab aquila, et in terra posita Chanaan, facta est in vitem infirmam et in pusillam statura. Quandiu in terra sancta fuit, ingens vilis erat: quando vero translata est in fines peccatorum, et infirma et parva effecta est. Et tu igitur, vilis quae me audis, si vis esse magna, noli exire de Ecclesiae finibus, permane iu terra saucia Jerusalem. Quod si propter peccata in pejora corrueris, transfereris in aliam terram, et eris in vitem pusillam, et palmites tui decident, et radices tuae siccabuntur, in tantum ut postea desideres requiescere super aliam aquilam, ut nunc dicitur, magnarum alarum et plurimorum unguium. Bonum est condemnatum in condemnationis permanere sententia, quandiu ei libet qui damnavit. Non curramus volentes ad Pharaonem. Si enim ad eum currimus, contra Deum facimus qui dixit: Ego tum Dominus Deus tuus, qui Is eduxi de terra AEgypti, de domo servitutis. Ad Nabuchodonosor enim non tam sponte properamus, quam condemnati et pertracti ad eum sumus.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
