# Homiliae XIV In Ezechielem 12.3.31-49

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 12.3.31 to 12.3.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.3.31

Instat ecce verus Nabuchodonosor quaerens aliquos capere de nobis. Et primum quidem cupit, si fieri potest, de principibus Ecclesiae captivos sibi ducere: verum qnandiu Ezechias, Josias, aut certe quicunque justus rex regnat in populo, non potest iste Nabuchodonosor vinctos abducere aut principes, aut populum de Judaea. Si autem nos (28) qui videmur Ecclesiae praeesse, peccaverimus locum dantes diabolo adversum Pauli praeceptum dicentis: Nolite locum dare diabolo; quodammodo per delicta nostra quae fecimus in Jeingrediatur civitatem sanctam, et abducat quoscunque voluerit. Qui vero non peccat, excludit cunque voluerit. Qui vero non peccat, excludit Nabuchodonosor, ut non possit in terram Dei in gredi. Ergo omnibus viribus excludamus Nabuchodonosor, ut ad beatum istius Ecclesiae conventum non appropinquet. Excludamus autem eum assumentes clavem scientiae; excludamus eum conversatione et factis bonis, ut non rapiat regem Jerusalem, et principes ejus, ut non abducat eos in Babylonem captivitatis suae triumphum. Si vero aliquem ex nobis vincere potuerit saevus inimicus, ducit eum in Babylonem, non in locum amplum alicujus terrae, sed in Babylonem animae, id est confusionem (29). Frequenter diximus Babylonem confusionem interpretari. Quicunque enim ab eo victus abducitur in confusionem mentis suae, transfertur in Babylonem. Respiciamus ad quotidianam vitam. Si quando viderimus animam a peccatis, a vitiis, a tristitia, ab ira, a desideriis, ab avaritia confundi, sciamus istam esse quam diabolus abducat in Babylonem. Si vero principali cordis tranquillitas, serenitas, pax fructum fecerit, sciamus quia Jerusalem versetur in ea; visio quippe pacis intrinsecus est. Et ducit eos ad se in Babylonem, et sumit de semine regni et disponit ad ipsum testamentum.. Omnes qui (30) sermonem Dei suscepimus, regium semen sumus: Etenim genus electum vocamur, et regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Si quis ergo ex nobis qui in ordine regalis seminis constituti sumus, per peccatum suum captivus abducitur a diabolo, haud dubium est quin de regio genere sit abductus in Babylonem, et faciat testamentum cum Nabuchodonosor, quia jam testamentum Dei spreverit.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
