# Homiliae XIV In Ezechielem 12.3.50-69

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 12.3.50 to 12.3.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.3.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.3.50

Impossibile quippe est hominem sine testamento esse. Si habes (31) teslamentum Dei in te, non potest testamentum tecum facere Nabuchodonosor. Porro si repulisti testamentum Dei per praevaricationem mandatorum ejus, suscepisti testamentum Nabuchodonosor. Scriptum est enim: Disponit ad eum testamentum suum, et inducit eum in maledictionem. Deus in benedictione nobiscum testamentum facit; Nabuchodonosor vere testamentum suum in maledictione constituit. Non potest in benedictione esse qui pactum fecerit cum Nabuchodonosor. Sed dicit mihi aliquis qui in Scripturis divinis est eruditus: Invenio in lege Moysi maledictiones constitutas in peccatorem. Si ergo praecepto Dei maledictum constitutum est in peccatores, cur non et econtrario apud diabolum quaedam benedictio sit, ut alii apud eum in benedictione fiant, alii in maledictione? Huic ergo acute et acerrime interroganti, sic conabor occurrere, et dicere quia et quaedam sit benedictio a Nabuchodonosor, quam Deus procul abjiciat a nobis; et maledictio de qua nunc dicere debemus, quae digne super peccatores venit. Quae est igitur benedictio Nabuchodonosor? Quando aliquis in mundo isto locuples fuerit, et feliciter gesserit, et omnia ei prospero cursu fluxerint, in tantum ut illud quod scriptum est ei possit aptari. Bos ejus non faciei abortionem; et si universam saeculi habuit prosperitatem, benedictio Nabuchodonosor super eum est. Maledictio vero in eo, quando aliquis recedit a Deo, et nihilominus in parte diaboli constitutus miseriis suppliciisque torquetur. Vult igitur Deus, ut nunc Scriptura commemorat, testamentum Israeli maledictionem esse apud Nabuchodonosor. Et ideo quia voluit spernere testamentum Nabuchodonosor rex Jerusalem, et mittens angelos suos in AEgyptam testamentum cum Pharaone facere conatus est, ait sermo divinus: Non dirigetur, non salvabitur. Quapropter oportet nos ferre patienter, cum a Deo tradimur ultioni. Tradidit quemdam de coetu Ecclesiae Apostolus diabolo in interitum carnis: et tradidit in carnis interitum.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
