Latin
12.3.70 to 12.3.81
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 12.3.70-81
Unproofread scanNot analysed yet
non ut perderet traditum, sed ut spiritum traditi conservaret. Ex quo Scriptura ait: Tradere istiusmodi Satanas in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die judicii Domini Jesu. Traditur autem tormentis peccator, ut recipiat in praesenti supplicia, et pro peccatis suis cruciatus, in futuro refrigerium consequatur, et dici possit de eo, recepit mala sua in vita sua. Si quis igitur, poenis excruciatus juxta maledictum in quo Deus posuit peccatores, maluerit fugere supplicia, et mittere ad AEgyptum pro auxiliis comparandis ad Pharaonem a quo liberavit Deus populum suum, non dirigetur, non salvabitur. Si quis autem patienter maledictionem sustinuerit, et supplicia Nabuchodonosor, et tempus peccatorum, suorum in cruciatu compleverit, quomodo ille qui secundum Epistolas Pauli excruciatus est, ut spiritus ejus salvus fieret in die judicii, iste finem optimum consequetnr. inducit ergo eum in maledictionem, et duces terra ejus accipiet, ut fiant io regnum in firmi. Infirmum efficitur regnum, quod de sancta terra in Babylonem transfertur. Nullus quippe fortis in Babylone, id est in confusione mentis suae. Omnino non potest extolli bomo qui confusus est, ut custodiat testamentum meum, ut statuat illud et discedat ab eo, ut mittat nuntios suos in AEgyptum. Iste qui a Nabuchodonosor propter peccata sua tormenta perpetitur, et mittit nuntios suos in AEgyptum, non ferens traditionem qua hosti concessus est a Deo, ut det ei equos et populum multum, id poscit quod in loco prohibitum est: non enim multiplicabis tibi equos ait Scriptura. Si dirigetur, si salvabitur qui facit adversa, et praevaricans testamentum. Oportuerat eum qui traditus fuerat testamentum Nabuchodonosor sustinere supplicium: verum non sustinet, et idcirco dicitur de eo: Non salvabitur.