# Homiliae XIV In Ezechielem 12.4

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.4

Vivo ego, dicit Adonai Dominus, nisi in loco regis qui constituit oum, qui spernit maledictionem meam, et transgressus est testamentum meum. Est quidam qui inhonorat maledictionem Dei, et est alius qui honorat eam. Nec dubium est, quin in praesenti de isto queratur Deus, qui maledictionem suam inhonoraverit. Cum enim quis traditus fuerit suppliciis ut castigetur, et non sustinuerit quod praeceptum est, inhonorat maledictionem Dei. Si vero sustinuerit cum omni mansuetudine, et benedictione, et gratiarum actione ad Deum, iste honorat maledictionem ejus; et cum honoraverit maledictionem, necesse est ut etiam benedictionem illius consequatur. Et transgressus est testamentum meum, cum ipso in medio Babylonis morietur, et non in virtute magna, neque in turba multa faciet Pharao bellum. Non potest ei qui transgressus fuerit, et inhonorarent maledictionem Dei, Pharao tribuere auxilium, verum in medio Babylonis pro sua praevaricatione morietur.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
