# Homiliae XIV In Ezechielem 13.1.1-20

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 13.1.1 to 13.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.1.1

De eo quod dicitur: « Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et pone faciem tuam contra Sidonem. » Praecipitur nobis ab episcopis discutere sermonem principis Tyri, ut laudes ejus culpasque dicamus: necnon jussum est, ut de Pharaone rege AEgypti aliqua retractemus. Plangitur itaque princeps Tyri, nec putandum est hunc hominem esse. In medio quippe cherubim nullus hominum est creatus, et in paradiso Dei, si simpliciter litteram sequimur, hominum nullus est enutritus. Et cum in paradiso deliciarum, sicuti diximus, nemo fuerit, nunc dicitur princeps Tyri in paradiso deliciarum natus atque enutritus. Quis est iste princeps Tyri? Veniamus ad Danielem, et occasionem intelligentiae reperientes, dicamus non esse principes corporeos de quibus nunc quaeritur. Post Danielem ab Apostolo petamus exemplum. Deinde rursum prophetarum testimonia vocemus. His omnibus etiam ille copulandus est locus, qui a Moyse in Deuteronomio non tacetur. Age, nunc replicemus exempla, incipientes a Daniele. Princeps, ait, videtur Michael. Ibique rursum, princeps Israel; et in consequenti, Michael adjuvabat principem regni gentium. Ad haec addat Apostolus: Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et adjuvare principem Israelitarum, principem regni Graecorum, fortasse jam factum eat. In adventu quippe Domini mei Jesu Christi, princeps Israel adjuvit principem regni Graecorum, ut gentes consequerentur salutem, et illi credendo salvarentur. Atque ita in hunc modum dicitur quidam princeps regni Persarum, sicut dictus est Michael princeps Israelitarum, et alius Graecorum. Non sunt ergo hi homines, nec secundum locorum vocabula in quibus imperant nominantur. Unde et Apostolus quasi non de hominibus disputans, ait: Sapientiam enim loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, neque principum saeculi istius qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconsam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nullus principum saeculi istius cognovit.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
