Latin
13.1.21 to 13.1.37
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 13.1.21-37
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et quod istius saeculi principes crucifixerunt Salvatorem et Dominum, prophetia testis est, dicens ·: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Unde et alibi in Psalmis scribitur ·: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et tanquam unus de principibus cadetis. Et est ibi sermo de nullo penitus principe corporali. Si igitur est quidam princeps regni Persarum, si est princeps Israeli arum Michael, consequenter et Tyri princeps est: et de his nunc principibus propheticus sermo loquitur. Quoniam autem et de Moyse testimonium polliciti sumus, ausculta quod sequitur: Quando dividebat Altissimus gentes, cum disseminavit filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, sive, ut melius habet, secundum numerum filiorum Israel, et facta est pars Domini populus ejus Jacob. Alii principi facta est pars Tyrus, alii Babylon, aliis aliae nationes: atque ita in hunc modum principes possederunt omnes fines gentium. Si quis autem putat legens in Scripturis quasi de hominibus dictum, intelligat altius spiritalis, et a nullo judicatus. Dignoscuntur enim quaedam de Nabuchodonosor rege Assyriorum, quae non conveniunt personae ejus. Dixit enim: In fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, et commovebo civitates inhabitatas, et orbem terrarum omnem comprehendam; et: ascendam super sidera coeli, et nubes, et reliqua, et ero similis Altissimo. Haec Nabuchodonosor. Sic et princeps Tyri et Pharao. Neque enim in tantum agitatus est furiis verus et corporeus Pharao, ut diceret: Mea sunt flumina, et ego feci ea. Hoc autem ante lectum est in prophetia quae est adversus Pharaonem. Neque unquam principem illum, id est corporeum Pharaonem draconem nuncupasset, dicens Ecce ego super Pharaonem draconem qui sedet in medio fluminum AEgypti, qui dicit: SI ea sunt flumina, et ego feci ea.