Latin
13.2.1 to 13.2.24
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est ergo princeps iste discamus, ut cognoscentes lamentationem, etiam quod nunc super ea dicitur, evitemus. Plangitur princeps Tyri. Quam bonus Deus, qui etiam eos qui se negaverunt, defiet! Et hoc venit etiam ex amoris affectu. Nemo quippe plangit quem odit; et qui plangitur, plangitur quidem ut mortuus, verum quasi adhuc quaeratur, quasi vivis desiderio sit, diligitur. Et Jerusalem quando plangitur scriptum est: Et factum est postquam captus est Israel, et desolata est Jerusalem, sedit Jeremias flens et lamentans lamentationem istam super Jerusalem, et ait: Quomodo sedet sola civitas quae abundat populis: facta est ut vidua quae multiplicata erat in nationibus: princeps in regionibus [acta est in tributum. Plangitur et Nabuchodonosor. Ubi sunt haereses? ubi sunt qui aiunt istos in perditionem creatos esse? Criminantur Creatorem ut se criminibus absolvant. Accipe lamentationem istam super regem Babylonis, et dices, quomodo cessavit qui repetebat? quomodo quievit qui exigebat? In regem Babylonis ista dicuntur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, qui mane oriebatur, contritus est in terram? Et ille de coelo cecidit, et iste signaculum similitudinis, corona decoris, in paradiso deliciarum nutritus. Ecce omnes de coelo cecidisse, non descendisse referuntur; Dominus vero meus de coelo descendit, et qui descendit ipse est filius hominis. At non sicut Satanas. Non enim descendit de coelo, neque ci mali quidquam acciderat, si descendisset. Audi Jesum dicentem: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem, non descendentem. Verum non solus Salvator e coelo descendit: quotidie multitudo descendit, et ascendit super Filium hominis. Videbitis enim coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Et tu exspecta ascensionem tuam. Tantum a ruina consurge, et audi: exsurge, Jerusalem, a ruina tua, spera quia sis ascensurus in coelum, et cave ne tibi quoque dicatur: Nunquid qui cadit non resurget?